Fuitne híc tibi amicus Charmides? Callicles Est et fuit. id ita esse ut credas, rem tibi auctorem dabo. nam postquam hic eius rem confregit filius videtque ípse ad paupertatem protractum esse se suamque filiam esse adultam virginem, simul eius matrem suamque uxorem mortuam, quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam, mihi conmendavit virginem gnatam suam et rem suam omnem et illúm corruptum filium. haec, si mihi inimicus esset, credo haud crederet. Megaronides Quid tu, adulescentem, quem esse corruptum vides, qui tuae mandatus est fide et fiduciae, quin eum restituis, quin ad frugem conrigis? ei rei óperam dare te fuerat aliquanto aequius, si qui probiorem facere posses, non uti in eandem tute accederes infamiam malumque ut eius cum tuo mísceres malo. Callicles Quid feci? Megaronides Quod homo nequam. Callicles Non istuc meumst. Megaronides Emistin de adulescente has aedes (quid taces?) ubi nunc tute habitas? Callicles Emi atque argentum dedi, minas quadraginta, adulescenti ipsi in manum. Megaronides Dedistín argentum? Callicles Factum, neque facti piget. Megaronides Edepol fide adulescentem mandatum malae. dedistíne hoc facto ei gladium, qui se occideret? quid secus est aut quid interest dare te in manus