Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus univorsis est advorsum atque omni populo male facit: male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem, qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant. hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum. si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum: quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo. si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio: vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris.