Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt, mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum. Charmides Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari. Stasimvs Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus univorsis est advorsum atque omni populo male facit: male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem, qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant. hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum. si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum: quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo. si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio: vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris. Charmides Meus est hic quidem Stasimus servos. Stasimvs Nam ego talentum mutuom quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi. sed ego sum insipientior, qui rebus curem publicis potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram. eo domum. Charmides Heus tu, asta ilico. audi. Stasimvs Heús tu, non sto. Charmides Te volo. Stasimvs Quid si ego me te velle nolo? Charmides Aha nimium, Stasime, saeviter. Stasimvs Emere meliust cui imperes. Charmides Pol ego emi atque argentum dedi; sed si non dicto audiens est, quid ago? Stasimvs Da magnum malum. Charmides Bene mones, ita facere certumst. Stasimvs Nisi quidem es obnoxius. Charmides Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam ut iubes.