Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam, magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis. eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis, ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius. Charmides Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui. Stasimvs Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt, mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum. Charmides Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari.