Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis memoriam esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus? Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus, oculicrepidae cruricrepidae, ferriteri mastigiae: inter eosne homines condalium te redipisci postulas? quorum eorum únus surrupuit currenti cursori solum. Charmides Ita me di ament, graphicum furem. Stasimvs Quid ego quod periit petam? nisi etiam laborem ad damnum ápponam epithecam insuper. quin tu quod periit periisse ducis? cape vorsoriam, recipe te ad erum. Charmides Non fugitivost hic homo, commeminit domi. Stasimvs Vtinam veteres homin um mor es, veteres parsimoniae potius in maiore honore hic essent quam mores mali. Charmides Di immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui. vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias. Stasimvs Nam nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet: ambitio iam more sanctast, liberast a legibus; scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam: petere honorem pro flagitio more fit. Charmides Morem improbum. Stasimvs Strenuiores praeterire more fit. Charmides Nequam quidem. Stasimvs Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam, magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis. eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis, ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius. Charmides Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui.