Mane pulvinum. Antipho Bene procuras. mihi satis sic fultumst. sede. Soror Sine, pater. Antipho Quid opust? Panegyris Opust. Antipho Mórem tibi geram. atque hoc est satis. Soror Numquam enim nímis curare possunt suom parentem filiae. quem aequiust nós potiorem habere quam te? postidea, pater, viros nostros, quibus tú voluisti ésse nos matres familias. Antipho Bonas ut aequomst facere facitis, quom tamen apsentis viros