non faciam. quid mi ópust decurso aetatis spatio cum meis gerere bellum, quom nil, quam ob rem id faciam, meruisse arbitror? minime, nolo turbas, séd hoc mihi optumum factu arbitror: sic faciam: adsimulabo quasi quam culpam in sese admiserint. perplexabilitér earum hodie perpavefaciam pectora; post id agam igitur deinde, ut animus meus erit, faciam palam. multa scio faciunda verba. ibo intro. sed apertast foris. Soror Certo enim míhi paternae vocis sonitus auris accidit. Panegyris Is est ecastor. ferre advorsum homini occupemus osculum. Soror Salve, mi pater. Antipho Et vos ambae. ílico agite assidite. Soror Osculum— Antipho Sat est ósculi mihi vostri. Panegyris Quí, amabo, pater? Antipho Quia ita meae animae salsura evenit. Soror Asside hic, pater. Antipho Non sedeo istic, vos sedete; ego sedero in subsellio. Panegyris Mane pulvinum. Antipho Bene procuras. mihi satis sic fultumst. sede. Soror Sine, pater. Antipho Quid opust? Panegyris Opust. Antipho Mórem tibi geram. atque hoc est satis. Soror Numquam enim nímis curare possunt suom parentem filiae. quem aequiust nós potiorem habere quam te? postidea, pater, viros nostros, quibus tú voluisti ésse nos matres familias. Antipho Bonas ut aequomst facere facitis, quom tamen apsentis viros proinde habetis quasi praesentes sint. Soror Pudicitiast, pater, eos nos magnificare, qui nos socias sumpserunt sibi.