Age ergo observa. si pecassis, multam hic retinebo ilico. Stichvs Optimum atque aequissimum oras. em tibi hoc primum omnium: haec facetiast, amare inter se rivalis duos, uno cantharo potare, únum scortum ducere. hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus, unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen; tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter neutri ínvidet. Sangarinvs Ohe, iam satis, nolo obtaedescat; alium ludum nunc volo. Stichvs Vin amicam huc evocemus? ea saltabit. Sangarinvs Censeo. Stichvs Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuos foras egredere, satis mihi pulchra és. Sangarinvs At enim pulcherrima. Stichvs Fac nos hilaros hilariores opera atque adventu tuo. Sangarinvs Peregre advenientes te expetimus, Stephaniscidium, mel meum, sí amabilitas tibi nostrá placet, si tibi ambo áccepti sumus. Stephanivm Mórem vobis geram, meaé deliciae. nam íta me Venus amoéna amet, ut ego huc iam dudum simitu exissem vobiscum foras, nisi me vobis exornarem. nam ita est ingenium muliebre: bene cum lauta est, tersa ornata ficta est, infecta est tamen; nimioque sibi mulier meretrix repperit odium ocius sua inmunditia, quam in perpetuom ut placeat munditia sua. Stichvs Nimium lepide fabulata est. Sangarinvs Veneris mera est oratio, Stichvs Sangarine. Sangarinvs Quid est? Stichvs Totus doleo. Sangarinvs Totus? tanto miserior. Stephanivm Vtrubi accumbo? Sangarinvs Vtrubí tu vis?