Age ergo observa. si pecassis, multam hic retinebo ilico. Stichvs Optimum atque aequissimum oras. em tibi hoc primum omnium: haec facetiast, amare inter se rivalis duos, uno cantharo potare, Ășnum scortum ducere. hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus, unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen;