suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia, agedum. Stiche, uter démutassit, poculo multabitur. Stichvs Bonum ius dicis. impetrare oportet qui aequom postulat. Sangarinvs Age ergo observa. si pecassis, multam hic retinebo ilico. Stichvs Optimum atque aequissimum oras. em tibi hoc primum omnium: haec facetiast, amare inter se rivalis duos, uno cantharo potare, únum scortum ducere. hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus, unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen; tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter neutri ínvidet.