Tibi propino. decumam a fonte tibi tute inde, si sapis. bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium. Stichvs Bibe si bibis. Sangarinvs Non mora erit apud me. Stichvs Edepol convivi sat est, modo nostra huc amica accedat: id abest, aliud nil abest. Stichvs Lepide hoc actum est. tibi propino cantharum. vinum tu habes. Sangarinvs Nimis vellem aliquid pulpamenti. Stichvs Si horum, quae adsunt, paenitet, nihil est. tene aquam.