Nimium lepide in mentem venit: potius quam in subsellio cynice hic accipimur quam in lectis. Sangarinvs Immo enim nímio hic dulcius. sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus? vide, quot cyathos bibimus. Stichvs Tot quot digiti tibi sunt in manu. cantio Graecast: ἢ πέντ' ἢ τρία πῖν' ἢ μὴ τέτταρα . Sangarinvs Tibi propino. decumam a fonte tibi tute inde, si sapis. bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium. Stichvs Bibe si bibis. Sangarinvs Non mora erit apud me. Stichvs Edepol convivi sat est, modo nostra huc amica accedat: id abest, aliud nil abest. Stichvs Lepide hoc actum est. tibi propino cantharum. vinum tu habes. Sangarinvs Nimis vellem aliquid pulpamenti. Stichvs Si horum, quae adsunt, paenitet, nihil est. tene aquam. Sangarinvs Melius dicis; nil moror cuppedia. bibe, tibicen. age si quid agis, bíbendum hercle hoc est, ne nega. quid hic fastidis quod faciundum vides esse tibi? quin bibis? age si quid agis accipe inquam. non hoc tuo fit sumptu : inpendet publicum. haud tuom istúc est te vereri. éripe ex ore tibias. Stichvs Vbi illic biberit, vel servato meum modum vel tu dabo. † nolo ego nos † prosumo bibere. nulli rei erimus postea; namque edepol quam vis desubito vel cadus verti potest. Sangarinvs Quid igitur? quamquam gravatus fuisti, non nocuit tamen. age, tibicen, quando bíbisti, refer ad labeas tibias, suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia, agedum. Stiche, uter démutassit, poculo multabitur. Stichvs Bonum ius dicis. impetrare oportet qui aequom postulat.