Nimio liquido Libero. sed amica mea et tua dum cenat dumque se exórnat, nos volo tamen ludere inter nós. strategum te facio huic convivio. Stichvs Nimium lepide in mentem venit: potius quam in subsellio cynice hic accipimur quam in lectis. Sangarinvs Immo enim nímio hic dulcius. sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus? vide, quot cyathos bibimus. Stichvs Tot quot digiti tibi sunt in manu. cantio Graecast: ἢ πέντ' ἢ τρία πῖν' ἢ μὴ τέτταρα .