suom quemque decet: quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis batiocis bibunt, át nos nostro Samiolo poterio: tamen bibimús nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia. Sangarinvs Age dice uter utrubi áccumbamus. Stichvs Abi tu sane superior. atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc técum divido: vide, utram tibi libet etiam nunc capere, cape provinciam. Sangarinvs Quid istuc est provinciai? Stichvs Vtrum Fontine an Libero imperium te inhibere mavis?