lectis sternendis studuimus munditiisque apparandis. intér illud tamen negotium meis curavi amicis, Sticho et conservo Sagarino meo, cena cocta ut esset. Stichus obsonatust, ceterum ego operam do: is adlegavit. nunc ibo hinc et amicos meos curabo hic advenientes.— Sangarinvs Ágite ite foras: férte pompam. cádo te praefició, Stiche. omnibus módis temptare certumst nostrum hodie convivium. ita me di ament, lepide accipimur quom hoc recipimur in loco. quisquis praetéreat, comissatum volo vocari. Stichvs Convenit, dum quidem hercle quisque veniat, veniat cum vino suo. nam hinc quidem hodie polluctura praeter nos dabitur nemini. † nosmet inter nos ministrémus monotropi. Sangarinvs Hoc conviviumst pro opibus nostris satis commodule nucibus, fabulis, ficulis, oleae † interiplio, lupillo, comminuto crustulo. Stichvs Sat est: servo homini módeste melius facere sumptum quam ampliter. suom quemque decet: quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis batiocis bibunt, át nos nostro Samiolo poterio: tamen bibimús nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia. Sangarinvs Age dice uter utrubi áccumbamus. Stichvs Abi tu sane superior. atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc técum divido: vide, utram tibi libet etiam nunc capere, cape provinciam. Sangarinvs Quid istuc est provinciai? Stichvs Vtrum Fontine an Libero imperium te inhibere mavis? Sangarinvs Nimio liquido Libero. sed amica mea et tua dum cenat dumque se exórnat, nos volo tamen ludere inter nós. strategum te facio huic convivio.