sed Stichus est hic quidem. Stichvs Fecisti, ere, facetias, quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum. pro di immortales, quot ego voluptates fero, quot risiones, quot iocos, quot savia, saltationes, blanditias, prothymias. Sangarinvs Stiche. Stichvs Hem. Sangarinvs Quíd fit? Stichvs Euge, Sangarine lepidissume. fero convivam Dionysum mihique et tibi. namque edepol cena cocta est, locus liber datust mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium, ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho, ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst. Sangarinvs Quis somniavit aurum? Stichvs Quid id ad te attinet? proin tu lavare propera. Sangarinvs Lautus sum. Stichvs Optime, sequere ergo hác me íntro. Sangarinvs Ego vero sequor. Stichvs volo eluamus hodie, peregrina omnia relinque, Athenas nunc colamus. sequere me.— Sangarinvs Sequor, et domum redeunti principium placet. bona scaeva strenaque obviam occessit mihi.— Stephanivm Mirúm videri némini vestrúm volo, spectatóres, quid ego hinc, quae illic habito, exeam: faciam vos certiores. domo dúdum huc arcessita sum, nam quoniam nuntiatum est istarum venturos viros, ibi festinamus omnes;