eo quoque ibo. Epignomvs Di immortales, hic quidem pól summam in crucem cena aut prandio perduci potest. Gelasimvs Ita ingenium meumst: quicumvis depugno multo facilius quam cum fame. Epignomvs Dum parasitus mi atque fratri fuisti, rem confregimus. Gelasimvs Non nego ista ápud te. Epignomvs Satis spectatast mihi iam tua felicitas; nunc ego nolo ex Gelasimo mihi fieri te Catagelasimum.— Gelasimvs Iamne abiisti? Gelasime, vide quíd es capturus consili. egone? tune. mihine? tibine. viden ut annonast gravis? viden, benignitates hominum ut periere et prothymiae? viden ridiculos nihili fieri, atque ipsos parasitarier? numquam edepol me vivom quisquam in crastinum inspiciet diem; nam mihi iam intus potione iuncea onerabo gulam, neque ego hoc committam, ut me esse homines mortuom dicant fame.— Stichvs More hoc fit, atque stulte mea sententia: si quem hominem exspectant, eum solent provisere; qui hercle illa causa ócius nihilo venit. idem ego nunc facio, qui proviso Sagarinum, qui nihilo citius veniet tamen hac gratia. iam hercle ego decumbam solus, si ille huc non venit. cadum modo hinc a me huc cum vino transferam, postidea accumbam. quasi nix tabescit dies.— Sangarinvs Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae, sperata erilis patria, te video libens. sed amica mea et conserva quid agat Stephanium curaest, ut valeat. nam Sticho mandaveram, salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret me hodie venturum, ut cenam coqueret temperi.