Quid igitur? Epignomvs Dixi equidem, in carcerem ires. Gelasimvs Quin si iusseris, eo quoque ibo. Epignomvs Di immortales, hic quidem pól summam in crucem cena aut prandio perduci potest. Gelasimvs Ita ingenium meumst: quicumvis depugno multo facilius quam cum fame. Epignomvs Dum parasitus mi atque fratri fuisti, rem confregimus. Gelasimvs Non nego ista ápud te.