Non it, non it, quia tanto opere suades ne ebitat. Gelasimvs Iube domi mi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui. si hercle faxis, non opinor dices deceptum fore. Pamphilippvs Per hanc tibi cenam incenato, Gelasime, esse hodie licet. Gelasimvs Ibisne ad cenam foras? Pamphilippvs Apud frátrem ceno in proxumo. Gelasimvs Certumnest? Pamphilippvs Certum. Gelasimvs Edepol te hodie lapide percussum velim. Pamphilippvs Non metuo: per hortúm transibo, non prodibo in publicum. Epignomvs Quid ais, Gelasime? Gelasimvs Oratores tu accipis, habeas tibi. Epignomvs Tua pol refert. Gelasimvs Enim, si quidem meá refert, opera utere. Epignomvs Posse edepol tibi opinor etiam uni locum condi ubi accubes. Pamphilippvs Sane faciundum censeo. Gelasimvs O lux oppidi. Epignomvs Si arte poteris accubare. Gelasimvs Vél inter cuneos ferreos; tantillum loculi, ubi catellus cubet, id mi satis est loci. Epignomvs Exorabo aliquo modo. veni. Gelasimvs Hucine? Epignomvs Immo in carcerem; nam hic quidem genium meliorem tuom non facies. eamus, tu. Pamphilippvs Deos salutabo modo, poste ad te continuo transeo.— Gelasimvs Quid igitur? Epignomvs Dixi equidem, in carcerem ires. Gelasimvs Quin si iusseris,