nam illic homó tuam hereditatem inhiát, quasi esuriens lupus. non tu scis, quam éfflictentur homines noctu hic in via? Pamphilippvs Tanto pluris qui defendant ire advorsum iussero. Epignomvs Non it, non it, quia tanto opere suades ne ebitat. Gelasimvs Iube domi mi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui. si hercle faxis, non opinor dices deceptum fore. Pamphilippvs Per hanc tibi cenam incenato, Gelasime, esse hodie licet. Gelasimvs Ibisne ad cenam foras? Pamphilippvs Apud frátrem ceno in proxumo.