Edepol te vocem lubenter, si superfiat locus. Gelasimvs Quin tum stans obstrusero aliquid strenue. Epignomvs Immo unum hoc potest. Gelasimvs Quid? Epignomvs Vbi convivae abierint, tum venias. Gelasimvs Vae aetati tuae. Epignomvs Vasa lautum, non ad cenam dico. Gelasimvs Di te perduint. quid ais, Pamphilippe? Pamphilippvs Ad cenam hercle alio promisi foras. Gelasimvs Quid, foras? Pamphilippvs Foras hércle vero. Gelasimvs Qui malum tíbi lasso libet foris cenare? Pamphilippvs Vtrum tu censes? Gelasimvs Iuben domi cenam coqui atque ad illúm renuntiari? Pamphilippvs Solus cenabo domi? Gelasimvs Non enim sólus: me vocato. Pamphilippvs At ille ne suscenseat, mea qui causa sumptum fecit. Gelasimvs Facile excusari potest. mihi modo ausculta, iube cénam domi coqui. Epignomvs Non me quidem faciet auctore, hodie ut illum decipiat. Gelasimvs Non tu hinc abis? nisi me non perspicere censes quid agas. cave sis tu tibi, nam illic homó tuam hereditatem inhiát, quasi esuriens lupus. non tu scis, quam éfflictentur homines noctu hic in via? Pamphilippvs Tanto pluris qui defendant ire advorsum iussero.