Etiam nunc scelestus se esse ducit pro adulescentulo. dabitur homini amica, noctu quae in lecto occentet senem; namque edepol aliud quidem illi quid amica opus sit nescio. Pamphilippvs Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? etiam valet? Epignomvs Vidi edepol hominem haud perdudum. Pamphilippvs Quid agit? Epignomvs Quod famelicus. Pamphilippvs Quin vocavisti hominem ad cenam? Epignomvs Ne quid advéniens perderem. atque eccum tibi lúpum in sermone: praesens esuriens adest. Pamphilippvs Ludificemur hominem. Epignomvs Capti consili memorem mones. Gelasimvs Sed ita ut occepi narrare vobis: quom hic non adfui, cúm amicis deliberavi iam et cum cognatis meis. ita mi auctores fuere, ut egomet me hodie iugularem fame. sed videone ego Pamphilippum cum fratre Epignomo? atque is est. adgrediar hominem. o sperate Pamphilippe, o spes mea, o mea vita, o mea voluptas, salve. salvom gaudeo peregre te in patriam rediisse. Pamphilippvs Salvo salve, Gelasime. Gelasimvs Valuistin bene? Pamphilippvs Sustentatumst sedulo. Gelasimvs Edepol gaudeo. edepol ne ego nunc mihi medimnum mille esse argenti velim. Epignomvs Quid eo tibi opust? Gelasimvs Hunc hercle ad cenam ut vocem, te non vocem. Epignomvs Advorsum te fabulare. Gelasimvs Illud quidem, ambos ut vocem; et equidem simitu hau maligne vos invitassem domum ad me, sed mihi ipsi domi meae nihil est. atque hoc scitis vos.