poste ibo lautum ín pyelum, ibi fovebo sénectutem meam. post ubi lavero, otiosus vos opperiar accubans.— Pamphilippvs Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre. Epignomvs Etiam nunc scelestus se esse ducit pro adulescentulo. dabitur homini amica, noctu quae in lecto occentet senem; namque edepol aliud quidem illi quid amica opus sit nescio. Pamphilippvs Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? etiam valet? Epignomvs Vidi edepol hominem haud perdudum. Pamphilippvs Quid agit? Epignomvs Quod famelicus.