Scio, atque in cogitando maerore augeor, nam propemodum iam ostendit suam sententiam. Panegyris Igitur quaeramus, nobis quid facto usus sit. Antipho Quí manet ut moneatur semper servos homo officium suom nec voluntáte id facere meminit, servos is habitu hau probust. vos meministis quot kalendis petere demensum cibum: qui minus méministis quod opus sit facto facere in aedibus?