Perge porro. praesens hic quidem est apologus. Antipho Deinde senex ille illi dixit, cuius erat tibicina, quasi ego nunc tibi dico: Epignomvs Ausculto atque animum advorto sedulo. Antipho “Ego tibi meam filiam, bene quicum cubitares, dedi: nunc mihi reddi ego aequom esse abs te quicum cubitem censeo.” Epignomvs Quis istuc dicit? an ille quasi tu? Antipho Quasi ego nunc dico tibi. Immo duas dabo, inquit ille adulescens “una si parumst; et si duarum paenitebit,” inquit addentur duae. Epignomvs Quis istuc quaeso? an ille quasi ego? Antipho Is ipse quasi tu. tum senex ille quasi ego: si vis, inquit “quattuor sane dato, dúm equidem hercle quod edint addas, meum ne contruncent cibum.” Epignomvs Videlicet parcum illum fuisse senem, qui illi istaec dixerit, quóm ille, illi qui pollicetur, eum cibum poposcerit. Antipho Videlicet non fuisse illum aequom ádulescentem, qui ilico ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici. hercle qui aequom postulabat ille senex, quando quidem filiae illae dederat dotem, accipere pro tibicina. Epignomvs Hercle ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit, qui seni illi concubinam dare dotatam noluit. Antipho Senex quidem voluit, si posset, indipisci de cibo; quia nequit, qua lege licuit velle dixit fieri. fiat ille inquít adulescens. facis benigne inquit senex. habeon rem pactam? inquit. faciam ita inquit ut fieri voles. sed ego ibo intro et gratulabor vostrum adventum filiis. poste ibo lautum ín pyelum, ibi fovebo sénectutem meam. post ubi lavero, otiosus vos opperiar accubans.— Pamphilippvs Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre.