Deos salutatum atque uxorem módo intro devortor domum; haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo. Epignomvs Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua. Pamphilippvs Optumest, iam istoc morai minus erit. iam ego apud te ero. Antipho Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo. Pamphilippvs Maxume. Antipho Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nuptae fratribus, quasi nunc meae sunt vobis. Epignomvs Miror quo evasurust apologus.