itidem amici conlabascunt: res amicos invenit. Epignomvs Iam redeo. nimiast voluptas, ubi diu afueris domo, domum ubi rédieris, sí tibi nullast aegritudo animo obviam. nam ita me absente familiarem rem uxor curavit meam, omnium me éxilem atque inanem fecit aegritudinum. sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo. Pamphilippvs Quid agitur, Epignome? Epignomvs Quid tu? quam dudum in portum venis? Pamphilippvs Hau longissume. Epignomvs Postilla iam iste est tranquillus tibi? Antipho Magis quam mare quo ambo estis vecti. Epignomvs Facis ut alias res soles. hodiene exoneramus navem, frater? Pamphilippvs Clementer volo. nos potius oneremus nosmet vícissatim voluptátibus. quam mox coctast cena? inpransus ego sum. Epignomvs Abi intro ad me et lava. Pamphilippvs Deos salutatum atque uxorem módo intro devortor domum; haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo. Epignomvs Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua. Pamphilippvs Optumest, iam istoc morai minus erit. iam ego apud te ero. Antipho Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo. Pamphilippvs Maxume. Antipho Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nuptae fratribus, quasi nunc meae sunt vobis. Epignomvs Miror quo evasurust apologus. Antipho Erant minori illi adulescenti fidicina et tibicina, peregre advexerat, quasi nunc tu; sed ille erat caeleps senex, quasi ego nunc sum.