et me quidem haec condicio nunc non paenitet, neque est cur non studeam has nuptias mutarier; verum postremo in patris potestate est situm: faciendum id nobis quod parentes imperant. Sor. Scio, atque in cogitando maerore augeor, nam propemodum iam ostendit suam sententiam. Pan. Igitur quaeramus, nobis quid facto usus sit. Antipho Quí manet ut moneatur semper servos homo officium suom nec voluntáte id facere meminit, servos is habitu hau probust. vos meministis quot kalendis petere demensum cibum: qui minus méministis quod opus sit facto facere in aedibus? iam quidem in súo quicqué loco nisi erit mihi situm supellectilis, quom ego revortar, vos monimentis commonefaciam bubulis. non homines habitare mecum mi hic videntur, sed sues. facite sultis, nitidae ut aedes meae sint, quom redeam domum. iam ego domi adero: ad meam maiorem filiam inviso modo; siquis me quaéret, inde vocátote aliqui; aut iam egomet hic ero. Sor. Quid agimus, soror, si óffirmabit pater adversum nos? Pan. Pati nos oportet quod ille faciat, cuius potestas plus potest. exorando, haud adversando sumendam operam censeo: gratiam per si petimus, spero áb eo impetrassere; adversari sine dedecore et scelere summo haud possumus, neque equidem id factura neque tu ut facias consilium dabo, verum ut exoremus. novi ego nostros: exorabilest. Ant. Principium ego quo pacto cum illis occipiam, id ratiocinor: utrum ego perplexim lacessam oratione ad hunc modum, quasi numquam quicquam in eas simulem, quasi nil indaudiverim eas in se meruisse culpam, an potius temptem saeviter, an minaciter. scio litis fore, ego meas novi optume.