nunc quia té amicum mihi experior esse, credetur tibi. Antipho Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi, te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat. et magis pár fuerat me vobis dare cenam advenientibus, quam me ad illúm promittere, nisi nollem ei advorsarier. nunc me gratiam abs te inire verbis nil desidero: cras apud me éritis et tu et ille cum vostris uxoribus. Pamphilippvs At apud mé perendie. nam ille heri me iam vocaverat in hunc diem. sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho? Antipho Quando ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet,