Ergo oratores populi, summates viri, summi accubent, ego infimatis infimus. Epignomvs Haud aequomst te inter oratores accipi. Gelasimvs Equidem hercle orator sum, sed procedit parum. Epignomvs Cras de reliquiis nos volo. multum vale.— Gelasimvs Perii hercle vero plane, nihil obnoxie. uno Gelasimo minus est quam dudum fuit. certumst mustelae posthac numquam credere, nam incertiorem nullam novi bestiam; quaen eapse deciens in die mutat locum, ea ego auspicavi ín re capitali mea? certumst amicos convocare, ut consulam qua lege nunc med essurire oporteat.— Antipho Íta me di bene amént measque mihi bene servassint filias, ut mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domum rediisse video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom. Pamphilippvs Satis abs te accipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho; nunc quia té amicum mihi experior esse, credetur tibi. Antipho Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi, te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat. et magis pár fuerat me vobis dare cenam advenientibus, quam me ad illúm promittere, nisi nollem ei advorsarier. nunc me gratiam abs te inire verbis nil desidero: cras apud me éritis et tu et ille cum vostris uxoribus. Pamphilippvs At apud mé perendie. nam ille heri me iam vocaverat in hunc diem. sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho? Antipho Quando ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet, pax commersque est vobis mecum. nam hoc tu facito ut cogites: ut cuique homini res paratast, périnde amicis utitur: si res firma, item fírmi amici sunt; sin res laxe labat,