scis tu me esse unisubselli virum. Epignomvs At ei óratores sunt popli, summi viri; Ambracia veniunt huc legati publice. Gelasimvs Ergo oratores populi, summates viri, summi accubent, ego infimatis infimus. Epignomvs Haud aequomst te inter oratores accipi. Gelasimvs Equidem hercle orator sum, sed procedit parum. Epignomvs Cras de reliquiis nos volo. multum vale.— Gelasimvs Perii hercle vero plane, nihil obnoxie. uno Gelasimo minus est quam dudum fuit.