Promitte. Epignomvs Certumst. Gelasimvs Sic face inquam. Epignomvs Certa res. Gelasimvs Lubente me hercle facies. Epignomvs Idem ego istuc scio. quando usus veniet, fiet. Gelasimvs Nunc ergo usus est. Epignomvs Non edepol possum. Gelasimvs Quid gravare? censeas. nescio quid vero hábeo in mundo. Epignomvs I modo, alium convivam quaerito tibi in hunc diem. Gelasimvs Quin tu promittis? Epignomvs Non graver, si possiem. Gelasimvs Vnum quidem hercle certo promitto tibi: libens accipiam certo, si promiseris. Epignomvs Valeas. Gelasimvs Certumnest? Epignomvs Certum. cenabo domi. Gelasimvs Quando quidem tu ad me non vis promittere sed—quoniam nil processit hac, ego ivero apertiore magis via; ita plane loquar: vin ad te ad cenam veniam? Epignomvs Si possim, velim; verum hic apud me cenant alieni novem. Gelasimvs Hau postulo equidem med in lecto accumbere: scis tu me esse unisubselli virum. Epignomvs At ei óratores sunt popli, summi viri; Ambracia veniunt huc legati publice.