Bene atque amice dicis. di dent quae velis. Gelasimvs Cenem illi apud te, quoniam salvos advenis. Epignomvs Locatast opera nunc quidem; tam gratiast. Gelasimvs Promitte. Epignomvs Certumst. Gelasimvs Sic face inquam. Epignomvs Certa res. Gelasimvs Lubente me hercle facies. Epignomvs Idem ego istuc scio. quando usus veniet, fiet.