Ere, sí ego taceam seu loquar, scio scire te quam multas tecum miserias mulcaverim. nunc hunc diem unum ex illis multis miseriis volo mé eleutheria capere advenientem domum. Epignomvs Et ius et aequom postulas: sumas, Stiche. in hunc diem te nil moror; abi quo lubet. cadum tibi veteris vini propino. Stichvs Papae, ducam hodie amicam. Epignomvs Vel decem, dum de tuo. Stichvs Quid? hoc etiam unum? Epignomvs Quid id autem unumst? expedi. Stichvs Ad cenam ibone? Epignomvs Si vocatu's vocatus es , censeo. Stichvs Sic hoc placet; rogatu necne, nil moror. Epignomvs Vbi cenas hodie? Stichvs Sic hanc rationem institi: amicam ego habeo Stephanium hinc ex proxumo, tui frátris ancillam: eo condixi in symbolam ad cenam, ad eius consérvom Sangarinum Syrum. eademst amica ambobus, rivales sumus. Epignomvs Age abduce hasce intro. hunc tibi dedo diem. Stichvs Meam culpam habeto, nisi probe excruciavero. iam hercle ego per hortum ad amicam transibo meam mi hanc occupatum noctem; eadem symbolam dabo et iubebo ad Sangarinum cenam coqui. aut egomet ibo atque opsonabo opsonium. Sangarinus scio iam hic aderit cum domino suo, servos homo, qui nisi temperi ad cenam meat, advorsitores pol cum verberibus decet