Immo venisse eum simitu aiebat ille: ego huc citus praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem. Gelasimvs Venales logi sunt illi, quos negabam vendere. ilicet, iam meo malost quod malevolentes gaudeant. Hercules, qui deus sis, sane discessisti non bene. Panegyris I intro, Pinacium, iube fámulos rem divinam mi apparent. bene vale. Gelasimvs Vin administrem? Panegyris Sat servorum habeo domi.— Gelasimvs Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futtile, si neque ille adest neque hic, qui venit, quicquam subvenit. ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus; nam ni illos homines expello, ego occidi planissume.— Epignomvs Quom bene re gesta salvos convortor domum, Neptuno grates habeo et Tempestatibus; simul Mercurio, qui me in mercimoniis iuvit lucrisque quadruplicavit rem meam. olim quos abiens adfeci aegrimonia, eos núnc laetantis faciam ádventu meo. nam iam Antiphonem conveni adfinem meum cumque eo reveni ex inimicitia in gratiam. videte, quaeso, quid potest pecunia: quoniam bene gesta re rediisse me videt magnasque adportavisse divitias domum, sine advocatis ibidem in cercuro in stega in amicitiam atque in gratiam convortimus. et is hodie apud me cenat et frater meus; nam heri ambo in uno portu fuimus, sed mea hodie solutast navis aliquanto prius. age abdúce hasce intro, quas mecum adduxi, Stiche.