Poste unguenta multigenerum multa. Gelasimvs Non vendo logos. iam non facio aúctionem, mi optigit hereditas: malivoli, perquisitores auctionum, perierint. Hercules, decumam esse adauctam tibi quam vovi gratulor. spes est, tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem. Pinacivm Poste autem advexit parasitos secum. Gelasimvs Ei, perii miser. Pinacivm Ridiculissumos. Gelasimvs Revorram hercle hoc quod converri modo.