Sine suffragio populi tamen aedilitatem hic quidém gerít. Pinacivm Age tu ocius † pinge, humum consperge ante aedis. Gelasimvs Faciam. Pinacivm Factum oportuit. ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete. Gelasimvs Edepol rem negotiosam. Panegyris Quid sit, nil etiam scio, nisi forte hospites venturi sunt. Pinacivm Vos lectos sternite. Gelasimvs Principium placet de lectis. Pinacivm Alii ligna caedite, alii piscis depurgate, quos piscatu rettuli, pernam et glandium deicite. Gelasimvs Hic hercle homo nimium sapit. Panegyris Non ecastor, ut ego opinor, satis erae morem geris. Pinacivm Immo res omnis relictas habeo prae quod tu velis. Panegyris Tum tu igitur, qua causa missus es ad portum, id expedi. Pinacivm Dicam. postquam me misisti ad portum, cum luci simul, commodum radiosus sese sol superabat ex mari. dum percontor portitores, ecquae navis venerit ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo. in portum vento secundo, velo passo pervenit. alius alium percontamur: quoiast navis? quid vehit? interibi Epignomúm conspicio tuom virum et servom Stichum. Panegyris Hem quid? Epignomum elocutu's elocutus es ? Pinacivm Tuom virum. Gelasimvs Et vitam meam.