Vnde ís? quid fers? quid féstinas? Pinacivm Tua quód nil refert, né cures. Gelasimvs Quid istíc inest? Pinacivm Quas tu edés colubras. Gelasimvs Quid tam íracundu's iracundus es ? Pinacivm Si ín te pudor ádsit, non me appélles. Gelasimvs Possúm scire ex te vérum? Pinacivm Potes: hódie non cenábis. Panegyris Quisnam, ópsecro, has frangit fóres? ubi est? tun haéc facis? tun mihi huc hóstis venis? Gelasimvs Salvé, tuo arcessitú venio huc. Panegyris Ean grátia fores effríngis? Gelasimvs Tuos ínclama, tui délinquont: ego quíd me velles vísebam; nam mé quidem harum míserebat. Pinacivm Ergo aúxilium properé latumst. Panegyris Quisnam híc loquitur tam própe nos? Pinacivm Pinacium. Panegyris Úbi is est? Pinacivm Réspice ad me et relínque egentem párasitum, Panégyris. Panegyris Pinacium. Pinacivm Istuc indiderunt nomen maiores mihi. Panegyris Quid agis? Pinacivm Quid agam rogitas? Panegyris Quidni rogitem? Pinacivm Quid mecum est tibi? Panegyris Mein fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium. Pinacivm Iube me omittere igitur hos, qui retinent. Panegyris Qui retinent? Pinacivm Rogas?