Sed tandem, opinor, aequiust eram mihi esse supplicem atque óratores mittere ad me donaque ex auro et quadrigas, quí vehar, nam pedibus ire non queo. ergo iam revortar. ad me adiri et supplicari égomet mi aequom censeo. an véro nugas censeas, nihil esse quod ego nunc scio? tantum a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero, vix ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare ab deis audeat. nunc ultro id deportem? hau placet, neque id viri officium arbitror. sic hoc videtur mihi magis meo cónvenire huic nuntio: adversum veniat, opsecret, se ut nuntio hoc impertiam; secundas fortunas decent superbiae. sed tandem cum recogito, qui potuit scire haec scire me? nón enim póssum quin revortar, quin loquar, quin edissertem erámque ex maerore eximam, bene facta maiorum meum exaugeam atque illam augeam insperato opportuno bono: contundam facta Talthubi contemnamque omnis nuntios; símulque ad cursuram meditabor me ad ludos Olympios. sed spátium hoc occidit: brevest curriculo; quam me paenitet. quid hoc? occlusam ianuam video. ibo et pultabo fores. aperíte atque adproperáte, fores facite út pateant, removéte moram; nimis haéc res sine curá geritur. vide quám dudum hic asto ét pulto. somnóne operam datis? éxperiar, fores án cubiti ac pedes plús valeant. nimis véllem hae fores erum fúgissent, ea caúsa ut haberent ma lum mag num; deféssus sum pultándo. hoc póstremumst. vae vobis. Gelasimvs Ibo átque hunc compellábo. salvós sis. Pinacivm Et tu sálve. Gelasimvs Iam tú piscator fáctu's factus es ? Pinacivm Quam prídem non edísti?