Malum quidem sí vis— Gelasimvs Haec eadem dicit tibi. Crocotivm Quid nunc? ituru's iturus es an non? Gelasimvs Abi sane domum, iam illo venturum dicito. propera atque abi.— demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit, quae numquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem, postquam vir abiit eius. miror quid siet, nisi ut periclum fiat: visam quid velit. sed eccum Pinacium eius puerum. hoc vide, satin ut facete, aeque atque ex pictura, astitit? ne iste edepol vinum poculo pauxillulo saepe exanclavit submerum scitissume. Pinacivm Mercúrius, Iovis qui núntius perhibétur, numquam aequé patri suo núntium lepidum áttulit quam égo nunc meae erae núntiabo: ítaque onustum péctus porto laétitia lubéntiaque néque lubet nisi gloriose quicquam proloqui profecto. amoénitates omnium venerum et venustatum adfero ripísque superat mi atque abundat pectus laetitia meum. própera, Pinacium, pedes hortare, honesta dicta factis (nunc tíbi potestas adipiscendist gloriam laudem decus) eraéque egenti subveni, benefacta maiorum tuom quae mísera in exspectatione est Epignomi adventum viri. proinde út decet, amat vírum suom, cupide expetit. nunc, Pinacium, age út placet, curre ut lubet, cave quémquam flocci feceris, cubitis depulsa de via, tranquillam concinna viam; si rex obstabit obviam, regem ipsum prius pervortito. Gelasimvs Quídnam dicam Pínacium lascívibundum tam lubentem currere? harúndinem fert sportulamque et hamulum piscarium.