Quo modo? quid igitur me volt? Crocotivm Tritici modios decem rogare, opinor te volt . Gelasimvs Mene, ut ab sese petam? Crocotivm Immo ut a vobis mutuom nobis dares. Gelasimvs Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom, neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium; linguam quoque etiam vendidi datariam. Crocotivm Au,