montís, qui esse aurei pérhibentur, ut istúc faciat quod tú metuis. tamen sí faciat, minime irasci decet, néque id immerito evéniet. nam víri nostri domo ut ábierunt, hic tértius annus. Soror Ita út memoras. Panegyris Quom ipsi ínterea vivánt, valeant, ubi sínt, quid agant, ecquíd agant, neque párticipant nos, néque redeunt. Soror An id dóles, soror, quia illi suom ófficium non cólunt, quom tu tuom fácis? Panegyris Ita pol. Soror Tace sís, cave sis audíam ego istuc posthác ex te. Panegyris Nam quíd iam? Soror Quia pól meo animo omnis sápientis suom offícium aequom est colere ét facere. quam ob rem égo te hoc, soror, tametsi és maior, moneo, út tuom memineris ófficium: etsi ílli improbi sint átque aliter nobís faciant quam aequómst, tam pol ne quíd magis simus omnibus obníxe opibus nostrum ófficium meminísse decet. Panegyris Placet; táceo. Soror At memineris fácito. Panegyris Nolo égo, soror, me credi esse immemorem viri, neque ille éos honores, mihi quos habuit, perdidit; nam pol mihi grata acceptaque eiust benignitas. et me quidem haec condicio nunc non paenitet,