montís, qui esse aurei pérhibentur, ut istúc faciat quod tú metuis. tamen sí faciat, minime irasci decet, néque id immerito evéniet. nam víri nostri domo ut ábierunt, hic tértius annus. Sor. Ita út memoras. Pan. Quom ipsi ínterea vivánt, valeant, ubi sínt, quid agant, ecquíd agant, neque párticipant nos, néque redeunt. Sor. An id dóles, soror, quia illi suom ófficium non cólunt, quom tu tuom fácis? Pan. Ita pol. Sor. Tace sís, cave sis audíam ego istuc posthác ex te. Pan. Nam quíd iam? Sor. Quia pól meo animo omnis sápientis suom offícium aequom est colere ét facere. quam ob rem égo te hoc, soror, tametsi és maior, moneo, út tuom memineris ófficium: etsi ílli improbi sint átque aliter nobís faciant quam aequómst, tam pol ne quíd magis simus omnibus obníxe opibus nostrum ófficium meminísse decet. Pan. Placet; táceo. Sor. At memineris fácito. Pan. Nolo égo, soror, me credi esse immemorem viri, neque ille éos honores, mihi quos habuit, perdidit; nam pol mihi grata acceptaque eiust benignitas.