Fuit disertim, verum id usu perdidi: nunc Miccotrogus nomine e vero vocor. Crocotivm † Eu ecastor, risi te hodie multum. Gelasimvs Quando aut quo in loco? Crocotivm Hic quom auctionem praedicabas, Gelasimvs Pessuma, eho an audivisti? Crocotivm Te quidem dignissumam. Gelasimvs Quo nunc is? Crocotivm Ad te. Gelasimvs Quid venis? Crocotivm Panegyris rogare iussit ted ut opere maximo, mecum simitu ut ires ad sese domum. Gelasimvs Ego illo mehercle vero eo quantum potest. iamne exta cocta sunt? quot agnis fecerat? Crocotivm Illa quidem nullum sacrificavit. Gelasimvs Quo modo? quid igitur me volt? Crocotivm Tritici modios decem rogare, opinor te volt . Gelasimvs Mene, ut ab sese petam? Crocotivm Immo ut a vobis mutuom nobis dares. Gelasimvs Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom, neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium; linguam quoque etiam vendidi datariam. Crocotivm Au, nullan tibi lingua est? Gelasimvs Quae quidem dicat dabo ; ventri reliqui eccam aliam quae dicat cedo .