spes ést eum melius fácturum. novi égo illum: ioculo istaec dicit, neque illé sibi mereat Pérsarum montís, qui esse aurei pérhibentur, ut istúc faciat quod tú metuis. tamen sí faciat, minime irasci decet, néque id immerito evéniet. nam víri nostri domo ut ábierunt, hic tértius annus. Soror Ita út memoras.