quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae, quot potiones mulsi, quae autem prandia, quae inter continuom perdidi triennium. prae maerore adeo miser atque aegritudine consenui; paene sum famé emortuos. Crocotivm Ridiculus aeque nullus est quando esurit. Gelasimvs Nunc auctionem facere decretumst mihi: foras necessumst quidquid habeo vendere. adeste sultis, praeda erit praesentium. logos ridiculos vendo. áge licemini. qui cena poscit? ecqui poscit prandio? hercle aestumavi prandio, cena tibi. ehem, adnuistin? nemo meliores dabit. nulli meliores esse parasito sinam. vel unctiones Graecas sudatorias vendo vel alias malacas, crapularias; cavillátiones, adsentatiunculas ac perieratiunculas parasiticas; robiginosam strigilem, ampullam rubidam, parasitum inanem quo recondas reliquias. haec veniisse iám opus est quantum potest, ut decumam partem Hérculi polluceam. Crocotivm Ecastor auctionem haúd magni preti. adhaesit homini ad infimum ventrem fames. adibo ad hominem. Gelasimvs Quis haec est quae advorsum it mihi? Epignómi ancilla haéc quidem est Crocotium. Crocotivm Gelasime, salve. Gelasimvs Non id est nomen mihi. Crocotivm Certo mecastor id fuit nomen tibi.