vocem te ad cenam, nisi egomet cenem foris. ei hércle ego verbo lumbos diffractos velim, ni vere perierit, si cenassit domi. haec verba subigunt mé uti mores barbaros discam atque ut faciam praeconis compendium itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem. Crocotivm Hic illést parasitus, quem arcessitum missa sum. quae loquitur auscultabo prius quam conloquar. Gelasimvs Sed curiosi sunt hic complures mali, alienas res qui curant studio maximo,