oratio una interiit hominum pessume, atque optuma hercle meo animo et scitissuma, qua ante utebantur: “véni illo ad cenam, sic face, promitte vero, ne gravare. est commodum? volo inquam fieri, non amittam quin eas.” nunc reppererunt iam ei verbo vicarium (nihili quidem hercle verbumst ac vilissimum): vocem te ad cenam, nisi egomet cenem foris. ei hércle ego verbo lumbos diffractos velim, ni vere perierit, si cenassit domi. haec verba subigunt mé uti mores barbaros discam atque ut faciam praeconis compendium itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem. Crocotivm Hic illést parasitus, quem arcessitum missa sum. quae loquitur auscultabo prius quam conloquar. Gelasimvs Sed curiosi sunt hic complures mali, alienas res qui curant studio maximo, quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua: ei quando quem auctionem facturum sciunt, adeunt, perquirunt quid sit causae ilico: alienum aes cogat an pararit praedium, uxorin sit reddenda dos divortio. eos ómnis tametsi hercle haud indignos iudico qui multum miseri sint, laborent, nil moror: dicam auctionis causam, ut damno gaudeant; nam curiosus nemo est quin sit malevolus. ipse egomet quam ob rem aúctionem praedicem damna evenerunt maxuma misero mihi, ita me mancupia miserum adfecerunt male, potationes plurumae demortuae,