at ego illam in alvo gesto plus annos decem. atque illa puerum me gestavit parvolum, quo minus laboris cepisse illam existumo: ego non pauxillulam in utero gesto famem, verum hercle multo maximam et gravissimam; uteri dolores mihi oboriuntur cotidie, † sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio. atque auditavi saepe hoc volgo dicier, solere elephantum gravidam perpetuos decem esse annos; eius ex sémine haec certost fames,