sed tamen volo intervisi. propera atque actutum redi.— Gelasimvs Famem ego fuisse suspicor matrem mihi, nam postquam natus sum, satur numquam fui. neque quisquam melius referet matri gratiam quam egó meae matri refero ínvitissimus. neque rettulit, quam ego refero meae matri Fami. nam illa me in alvo menses gestavit decem, at ego illam in alvo gesto plus annos decem. atque illa puerum me gestavit parvolum, quo minus laboris cepisse illam existumo: ego non pauxillulam in utero gesto famem, verum hercle multo maximam et gravissimam; uteri dolores mihi oboriuntur cotidie, † sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio. atque auditavi saepe hoc volgo dicier, solere elephantum gravidam perpetuos decem esse annos; eius ex sémine haec certost fames, nam iam complures annos utero haeret meo. nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam, venalis ego sum cum ornamentis omnibus; inanimentis explementum quaerito. Gelasimo nomen mi indidit parvo pater, quia inde iam a pausillo puero ridiculus fui. † propter pauperiem hoc adeo nomen repperi, eo quía paupertas fecit ridiculus forem; nam illa artis omnis perdocet, ubi quem attigit. per annónam caram dixit me natum pater: propterea, credo, nunc essurio ácrius. sed generi nostro haec redditast benignitas: nulli negare soleo, siquis me essúm vocat.